Page 163 - Officiolo
P. 163
III Ant.:
Benedicta filia tu a Domino:
quia per te fructum vitae communicavimus
Psalmus 121 [3]
Lætátus sum in his,/ quæ dicta sunt mihi: /*
In domum Dómini íbimus.
Stantes/ erant pedes nostri, *
in átriis tuis, Ierúsalem.
Ierúsalem,/ quæ ædificátur ut cívitas: *
cuius participátio eius/ in idípsum.
Illuc enim ascendérunt tribus,/ tribus Dómini: *
testimónium Israël/ ad confiténdum nómini Dómini.
Quia illic sedérunt/ sedes in iudício, *
sedes super domum David.
Rogáte/ quæ ad pacem sunt Ierúsalem: *
et abundántia diligéntibus te:
Fiat pax/ in virtúte tua: *
et abundántia/ in túrribus tuis.
Propter fratres meos,/ et próximos meos, *
loquébar pacem de te:
Propter domum/ Dómini, Dei nostri, *
quæsívi bona tibi.
Glória/ Patri, et Fílio, *
et Spirítui Sancto.
Sicut erat/ in princípio, et nunc, et semper, *
et in sǽcula/ sæculórum. Amen.
III Ant.:
Benedicta filia tu a Domino:
quia per te fructum vitae communicavimus