Page 31 - Officiolo
P. 31

Novum genus potentiæ:
                          Aquae rubescunt hydriæ,
                          Vinumque jussa fundere,
                          Mutavit unda originem.

                          Jesu, tibi sit gloria,
                          Qui apparuisti gentibus,
                          Cum Patre, et almo Spiritu,
                          In sempiterna sæcula.  Amen

         Antiphona:
                    Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus

                                    PSALMUS 86

         Fundamenta eius in montibus sanctis; *
              diligit Dominus portas  Sion super omnia tabernacula Jacob.

         Gloriosa dicta sunt de te,* civitas Dei.

         Memor ero Rahab et Babylonis, * scientium me.

         Ecce alienigenae et Tyrus, et populus Aethiopum, *
              hi fuerunt illic.

         Numquid Sion dicet: homo, et homo natus est in ea: *
              et ipse fundavit eam Altissimus.

         Dominus narrabit in Scripturis populorum, et principum*
              horum, qui fuerunt in ea.

         Sicut laetantium omnium * abitatio est in te.

         Gloria Patri et Filio, * et Spiritui Sancto,

         sicut erat in principio, et nunc et semper,*
              et in saecula saeculorum. Amen.


         Antiphona:
              Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus.
   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36