Page 139 - Officiolo
P. 139
Beata caeli nuntio,
fecunda Sancto Spiritu,
desideratus gentibus
cuius per alvum fusus est.
Jesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.
Antiphona:
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris
PSALMUS 8
Domine, Domine noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quoniam elevata est magnificentia tua:
super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter
inimicos tuos:
ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum:
lunam et stellas quae tu fondasti.
Quid est homo, quod memor es eius?
Aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Miniusti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum
et costituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus eius:
oves et boves universas, insuper et pecora campi.
Volucres caeli et pisces maris,
qui perambulant semitas maris.