Page 143 - Officiolo
P. 143
Responsorium:
V. Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam,
nescio: Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio
contulisti.
R. Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui:
V. Quia quem caeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
SECUNDA LECTIO (Eccl. 24, 15-6)
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
A. Amen.
Et sic in Sion firmata sum et in civitate sanctificata similiter
requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo hon-
orificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine
sanctorum detentio mea. Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium :
V. Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti creatorem
mundi: Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
R. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum:
Genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R. Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes virgo.