Page 145 - Officiolo
P. 145

TERTIA LECTIO    (Eccl. 24,17-20)

         V.   Jube, Domine,  benedicere.
         R.   Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et
              pacem.
         A.   Amen.

              Quasi  cedrus  exaltata  sum  in  Libano  et  quasi  cypressus  in
         monte Sion, quasi palma exaltata sum in Cades et quasi plantatio
         rosae  in  lerico,  quasi  oliva  speciosa  in  campis  et  quasi  platanus
         exaltata  sum  juxta  aquam  in  plateis.  Sicut  cinnamomum  et  bal-
         samum aromatizans odorem dedi, quasi myrra electa dedi suavi-
         tatem odoris.
              Tu autem, Domine miserere nobis.

         A.   Deo gratias.






                                     TE DEUM

         Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
              Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.

         Tibi omnes ángeli, *  tibi cæli et univérsæ potestátes:
              tibi chérubim et séraphim *  incessábili voce proclamant:

         Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *  Dóminus Deus Sábaoth.
              Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.

         Te gloriósus * Apostolórum chorus,
              te prophetárum * laudábilis númerus,

         te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
              Te per orbem terrárum *  sancta confitétur Ecclésia,

         Patrem * imménsæ maiestátis;
              venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150