Page 149 - Officiolo
P. 149

LE SEGUENTI  LETTURE
                    SI  CANTANO NEL TEMPO DI AVVENTO

                         PRIMA LECTIO (Lc. 1,26-28)

         V.   Jube, Domine, benedicere.
         R.   Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.
         A.   Amen.

              Missus est angelus Gabriel a Deo in civitetem Galilaeae, cui
         nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat
         Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Et ingressus an-
         gelus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedic-
         ta tu in mulieribus ». Tu autem, Domine, miserere nobis.

           A. Deo gratias.

           Responsorium:

         V.   Missus  est  Gabriel  angelus  ad  Mariam  Virginem,  despon-
              satam  Joseph,  nuncians  ei  verbum,  et  expavescit  Virgo  de
              Lumine: ne timeas Maria, invenisti gratiam apud Dominum:
              ecce concipies et paries et vocabitur Antissimi Filius.

         R.   Dabit    ei  Dominus   Deus    sedem    David    patris   eius,    et
              regnabit in domo Jacob in aeternum.

         V.   Ecce concipies, et paries, et vocabitur Altissimi Filius.


                          SECUNDA LECTIO (Lc. 1,29-33)

         V.   Jube, Domine, benedicere.
         R.   Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
         A.   Amen.

              Quae  cum  audisset,  turbata  est  in  sermone  eius,  et  cogi-
         tabat qualis esset ista salutatio. E ait angelus ei: « Ne timeas, Ma-
         ria; invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in utero et
         paries  filium  et  vocabis  nomen  eius  Jesum.    Hic  erit  magnus  et
         Filius Altissimi vocabitur  et dabit illi Dominus Deus sedem David
   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154