Page 151 - Officiolo
P. 151
patris eius, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni eius
non erit finis ». Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium:
V. Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Spiritus Santus
superveniet in te, et virtus Altissimi obumbravit tibi: quod
enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur Filius Dei.
R. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
Et respondens angelus dixit ei:
V. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obum-
bravit tibi: quod enim ex te nascetur Sanctum, vocabitur
Filius Dei.
TERTIA LECTIO (Lc. 1,34-38)
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Per virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et
pacem.
A. Amen.
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud,
quoniam virum non cognosco? ». Et respondens angélus dixit ei: «
Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbravit
tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Et ecce Elisabeth, cognata tua, et ipsa concepit filium in senecti-
tute sua; et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis; quia
non erit impossibile apud Deum omne verbum ». Dixit autem Ma-
ria: « Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ».
Tu autem, Domine, miserere nobis.
R. Deo gratias.