Page 21 - Officiolo
P. 21

TE DEUM

         Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
               Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.

         Tibi omnes ángeli, *  tibi cæli, et univérsæ potestátes:
               tibi chérubim et séraphim *  incessábili voce proclamant:

         Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *  Dóminus Deus Sábaoth.
               Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.

         Te gloriósus * Apostolórum chorus,
               te prophetárum * laudábilis númerus,

         te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
               Te per orbem terrárum *  sancta confitétur Ecclésia,

         Patrem * imménsæ maiestátis;
               venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

         Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
               Tu rex glóriæ, * Christe.

         Tu Patris * sempitérnus es Filius.
               Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
               non horruísti Virginis úterum.

         Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna
          cælórum.
               Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

         Iudex créderis * esse ventúrus.
                Te ergo, quæsumus, tuis fámulis súbveni, *
               quos pretióso sánguine redemísti.

         Aetérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
               Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti
          tuæ.

         Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
               Per síngulos dies * benedícimus te;

         et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26