Page 17 - Officiolo
P. 17

Responsorium:

         V.   Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aeterni Patris
              Filium: et beata ubera, quae lactaverunt Christum Dominum:
              qui hodie pro salute mundi de Virgine nasci dignatus est.

         R.   Dies  sanctificatus  illuxit  nobis:  venite  gentes,  et  adorate
              Dominum:  qui  hodie  pro  salute  mundi  de  Virgine  nasci
              dignatus est.






                        SECUNDA LECTIO        (Lc 2,8-14)



              Unigenitus   Dei  Filius, nos benedicere et adjuvare dignetur.
           A   Amen.

              Et pastores  erant in regione  eadem vigilantes,  et custodien-
           tes vigilias  noctis  super  gregem  suum. Et  ecce  Angelus  Domini
           stetit  ju xta  illos,  et  claritas  Dei  circumfulsit  illos,  et  timuerunt
           timore  magno.  Et  dixit  illis   Angelus:  nolite   timere:  ecce en-
           im  evangelizo  vobis  gaudium  magnum,  quod  erit  omni  popu-
           lo:  quia  natus  est  vobis  hodie  Salvator, qui est  Christus Domi-
           nus, in  civitate  David.  Et  hoc vobis signum: invenietis infantem
           pannis  involutum,  et  positum  in  praesepio.   Et   subito facta est
           cum  Angelo  multitudo  militiae  caelestis,  laudantium  Deum,  et
           dicentium:  «gloria  in Altissimis  Deo,   et   in terra  pax  homini-
           bus  bonae  voluntatis  ».

         A.   Deo  gratias.

         Responsorium :

         V.    Verbum  caro  factum  est,  et  habitavit   in  nobis:   et  vidi-
              mus  gloriam  eius, gloriam  quasi Unigeniti  a  Patre  plenum
              gratiae  et  veritatis.
   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22