Page 49 - Officiolo
P. 49

Deo Patri sit gloria,
                         Et Filio, qui a mortuis
                         Surrexit, ac Paraclito,
                         In sempiterna saecula. Amen.

          Antiphona:
                    Haec dies, quam fecit Dominus:  alleluja
                    exultemus,  et laetemur in ea, alleluja.



                                    Psalmus 121

        Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: *
        in domum Domini ibimus:

          Stantes erant pedes nostri *
          in atriis tuis, Jerusalem.

        Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, *
        cuius participatio eius in idipsum.

          Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, *
          testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.

        Quia illic sederunt sedes in judicio, *
        sedes super domum David:

          Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem *
          et  abundantia  diligentibus te.

        Fiat pax in virtute tua *
        et abundantia in turribus tuis.

          Propter fratres meos et proximos meos *
          loquebar pacem de te.

        Propter domum Domini Dei nostri *
        quaesivi bona tibi.

          Gloria Patri, et Filio,* et Spiritui Sancto

        Sicut erat in principio, et nunc, et semper,*
        et in saecula saeculorum. Amen .
   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54