Page 5 - Officiolo
P. 5

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
              quemádmodum sperávimus in te.

         In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.


                                   BENEDICTUS

         Benedictus Dominus, Deus Israel, *
         quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae

            et erexit cornu salutis nobis: * in domo David pueri sui,

         sicut locutus est per os sanctorum, *
         qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

            salutem ex inimicis nostris *
            et de manu omnium, qui oderunt nos;

         ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, *
         et memorari testamenti sui sancti,

            iusiurandum, quod iuravit ad Abraham, patrem nostrum, *
            daturum se nobis,

         ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, *
          serviamus illi

            in sanctitate et iustitia coram ipso *
            omnibus diebus nostris.

         Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: *
         praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

            ad dandam scientiam salutis plebi eius *
            in remissionem peccatorum eorum,

         per viscera misericordiae Dei nostri, *
         in quibus visitabit nos Oriens ex alto,

            illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, *
            ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

         Gloria Patri et filio, * et Spiritui Sancto

            sicut erat in principio, et nunc et semper *
            et in saecula saeculorum. Amen.
   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10