Page 7 - Officiolo
P. 7

MAGNIFICAT


         Magníficat anima mea Dóminum, *
         et exsultávit spíritus meus in Deo, salutari meo,

         quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: *
         ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

         quia fecit mihi magna qui potens est, *
         et sanctum nomen eius,

         et misericórdia eius a progénie in progénies *
         timéntibus eum.

         Fecit poténtiam in bráchio suo, *
         dispérsit supérbos mente cordis sui.

         depósuit poténtes de sede, *
         et exaltávit húmiles;

         esuriéntes implévit bonis, *
         et dívites dimísit inánes.

         Suscépit Israel, púerum suum, *
         recordátus misericórdiæ suae,

         sicut locútus est ad patres nostros, *
         Abraham et sémini eius in sæcula.

         Glória Patri, et Fílio * et Spirítui Sancto.

         Sicut erat in princípio, et nunc et semper, *
         et in sǽcula sæculórum. Amen.
   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12