Page 71 - Officiolo
P. 71

tizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
         Tu autem, Domine, miserere nobis.

         A.   Deo gratias .

         Responsorium :

         V.   Exaltare Domine, alleluja, in virtute tua, alleluja.

         R.   Elevata est magnifìcentia tua super caelos Deus:
              in virtute tua, alleluja.


                           SECUNDA LECTIO  (Act. 1,6-9)

         V.   Jube, Domine, benedicere.
         R.   Unigenitus  Dei  Filius  nos benedicere,  et  adjuvare  dignetur.
         A.   Amen.

              Igitur  qui  convenerant  interrogabant  eum  dicentes:  «
         Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? ». Dixit autem
         eis:  «  Non  est  vestrum  nosse  tempora  vel  momenta,  quae  Pater
         posuit  in  sua  potestate;  sed  accipietis  virtutem  supervenientis
         Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Ierusalem et in omni
         Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae.
         Et, cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes sus-
         cepit eum ab oculis eorum. Tu autem, Domine, miserere nobis.

         A.         Deo gratias.

         Responsorium:

         V.   Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem,
              dedit dona hominibus, alleluja, alleluja, alleluja.

         R.   Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae.
              Dedit dona hominibus, alleluja, alleluja, alleluja.

         V.   Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

         R.   Dedit dona hominibus, alleluja, alleluja, alleluja.
   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76