Page 85 - Officiolo
P. 85
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona:
Emitte Spiritum tuum, et creabuntur:
et renovabis faciem terrae. Alleluja, alleluja!
A. Spiritus Domini replevit orbem terrarum, alleluia
R. Et quod continet omnia scientiam habet vocis, alleluia
Pater noster…
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum,
et miserere nobis, qui cum Patre et Spiritu Sancto,
vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen
PRIMA LECTIO (Act. 2,1-5)
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aetaernus.
A. Amen.
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter
in eodem loco; et factus est repente de caelo sonus tamquam ad-
venientis Spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant
sedentes. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis,
seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu
Sancto et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus
dabat eloqui illis.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.