Page 89 - Officiolo
P. 89

TERTIA LECTIO (Act. 2,14-19)

         V.    Jube,  Domine,  benedicere.
              Spiritus  Sancti  gratia  illuminet  sensus  et  corda  nostra.
         A.    Amen.

              Stans autem  Petrus  cum undecim  levavit  vocem  suam  et
         locutus est eis: « Viri Judaei et qui abitatis Jerusalem  universis,
         hoc vobis notum  sit, et auribus percipite  verba mea. Non enim,
         sicut  vos  aestimatis,  hiebri sunt, cum  sit hora  diei  tertia; sed
         hoc est quod dictum  est per  prophetam  Joel:  «Et erit  in novis-
         simis diebus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem  et
         prophetabunt filii  vestri  et  filiae  vestrae.  Et  quidem super ser-
         vos  meos  et  super  ancillas  meas  in  diebus  illis  effundam  de
         Spiritu  meo, et prophetabunt  ».
         Tu autem, Domine, miserere nobis.
         A.   Deo gratias.

                                     TE DEUM

         Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
              Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.

         Tibi omnes ángeli, *  tibi cæli et univérsæ potestátes:
              tibi chérubim et séraphim *  incessábili voce proclamant:

         Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *  Dóminus Deus Sábaoth.
              Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.

         Te gloriósus * Apostolórum chorus,
              te prophetárum * laudábilis númerus,

         te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
              Te per orbem terrárum *  sancta confitétur Ecclésia,

         Patrem * imménsæ maiestátis;
              venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

         Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
               Tu rex glóriæ, * Christe.

         Tu Patris * sempitérnus es Filius.
   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94