Page 93 - Officiolo
P. 93
Deo Patri sit gloria,
et Filio, qui a mortuis
surrexit, ac Paraclito,
in saeculorum saecula. Amen.
Post communio:
BENEDICTUS
Benedictus Dominus, Deus Israel,*
quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae
et erexit cornu salutis nobis * in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,*
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
salutem ex inimicis nostris *
et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris *
et memorari testamenti sui sancti,
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, *
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, *
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso * omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:*
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
ad dandam scientiam salutis plebi eius*
in remissionem peccatorum eorum,
per viscera misericordiae Dei nostri,*
in quibus visitabit nos Oriens ex alto,
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,*
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri et filio, * et Spiritui Sancto
sicut erat in principio, et nunc et semper *
et in saecula saeculorum. Amen.