Page 97 - Officiolo
P. 97
A. Christum immolatum pro nobis: venite, adoremus.
A. Venite, adoremus.
A. Christum immolatum pro nobis: venite, adoremus.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et
nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Venite, adoremus.
A. Christum immolatum pro nobis: venite, adoremus.
HYMNUS
Sacris solemniis iuncta sint gaudia,
et ex praecordiis sonent in praeconia;
recedant vetera, nova sint omnia,
corda, voces et opera.
Noctis recolitur coena novissima
qua Christus creditur agnum et azima
dedisse fratribus iuxta legitima
priscis indulta patribus.
Post agnum typicum expletis epulis,
corpus dominicum datum discipulis,
sic totum omnibus quod totum singulis
eius fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
dedit, et tristibus sanguinis poculum
dicens accipite quod trado vasculum,
omnes ex eo bibite.