Page 101 - Officiolo
P. 101
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona :
Introibo ad altare Dei:
sumam Christum qui renovat juventutem meam.
V. Panem coeli dedit eis, alleluia.
R. Panem angelorum manducavit homo, alleluia.
Pater noster…
Absolutio:
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum, et
miserere nobis, qui cum Patre et Spiritu Sancto, vivis et
regnas in saecula saeculorum
PRIMA LECTIO (I Cor.11,23-26)
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus.
A. Amen.
De epistola prima beati Pauli apostoli ad Corinthios.
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam
Dominus Jesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et grati-
as agens fregit, et dixit : accipite, et manducate: hoc est corpus
meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemo-
rationem. Similiter et calicem, postquam coenavit dicens: hic
calix novum Testamentum est in meo sanguine; hoc facite,
quotiecumque bibetis, in meam commemorationem.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.