Page 103 - Officiolo
P. 103

Responsorium:






         R.



                                 SECUNDA  LECTIO

         V.   Jube, Domine, benedicere.
         R.   Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur.
         A.   Amen .

         Sermo  Doctoris  Angelici  Sancti  Thomae  Aquinatis.

              O pretiosum et admirandum convivium, salutiferum et omni
         suavitate  repletum!  Quid  enim  hoc  convivio  praetiosius  esse
         potest? In quo non carne vitulorum et ircorum, ut olim in lege,
         sed  nobis  Christus  sumendus  proponitur  verus  Deus.  Quid  hoc
         sacramento mirabilius? In ipso namque panis et vinum in Christi
         corpus  et  sanguinem  substantialiter  convertuntur;  ideoque
         Christus, Deus et homo perfectus, sub modici panis et vini specie
         continetur. Tu autem, Domine, miserere nobis.

         A.    Deo gratias.

         Responsorium :

         V.    Accepit Jesus calicem postquam coenavit, dicens:  Hic calix
              novum testamentum est in meo sanguine: Hoc facite in
              meam commemorationem.

         R.   Memoria memor ero, et tabescet  in me  anima mea:  Hoc
              facite in   meam commemorationem.

         V.    Gloria  Patri  et  Filio et Spiritui Sancto.
         R.    Hoc facite in meam commemorationem.
   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108