Page 105 - Officiolo
P. 105
LECTIO TERTIA
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Ex libro Sancti Ambrosii Episcopi de Sacramentis
Auctor sacramentorum quis est, nisi Dominus Jesus? De
caelo ista sacramenta venerunt. Consilium enim omne de caelo
est. Vere autem magnum est, et divinum miraculum . Hoc igi-
tur adstruamus. Quomodo potest, qui panis est, corpus esse
Christi? Consecratione. Consecratio igitur quibus verbis est, et
cuius sermonibus? Domini Jesu .
TE DEUM
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclamant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, * Christe.