Page 109 - Officiolo
P. 109

Quibus sub bina specie
                          carnem dedit, et sanguinem
                          ut duplicis substantiae
                          totum cibaret hominem.

                          Se nascens dedit socium
                          convescens in edulium,
                          se moriens in pretium,
                          se regnans dat in praemium.

                          O salutaris hostia,
                          quae caeli pandis hostium:
                          bella premunt hostilia,
                          da robur, fer auxilium.

                          Uni trinoque Domino
                          sit sempiterna gloria:
                          qui vitam sine termino
                          nobis donet in patria. Amen.


           Communio:

                                      HYMNUS

                          Lauda Sion Salvatorem,
                          lauda ducem et pastorem
                          in hymnis et canticis.

                          Quantum potes, tantum aude:
                          quia major omni laude,
                          nec laudare sufficis.

                          Laudis thema specialis,
                          panis vivus et vitalis
                          hodie proponitur.

                          Quem, in sacrae mensa coenae,
                          turbae fratrum duodenae
                          datum abigitur.

                          Sit laus plena, sit sonora,
                          sit iucunda, sit decora
                          mentis iubilatio.
   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114