Page 175 - Officiolo
P. 175
Beata mater munere,
cuius, supernus artifex,
mundum pugillo continens,
ventris sub arca clausus est.
Beata caeli nuntio,
fecunda Sancto Spiritu,
desideratus gentibus
cuius per alvum fusus est.
Jesu, tibi sit gloria,
qui natus es de Virgine,
cum Patte et almo Spiritu,
in sempiterna saecula. Amen.
Maria Virgo assumpta est ad aethereum thalamum,
in rex regum stellato li
PSALMUS 8
Domine, Domine noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quoniam elevata est magnificentia tua:
super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter
inimicos tuos:
ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum:
lunam et stellas quae tu fondasti.
Quid est homo, quod memor es eius?
Aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Miniusti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore
coronasti eum
et costituisti eum super opera manuum tuarum.