Page 179 - Officiolo
P. 179
cipatus exultant, Potestates callaetantur, gaudent Dominationes,
Throni festum diem agunt, laudant Cherubim, gloriam eius praedi-
cant Seraphim. Hodie Eden novi Adam paradisum suscipit anima-
tum, in quo soluta est condemnatio, in quo plantatum est lignum
vitae, in quo operta fuit nostra nuditas.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium
V. Diffusa est gratia in labiis tuis: propterea benedixit te Deus
in aeternum.
R. Myrra et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus ebur-
neis, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo.
V. Propterea benedixit te Deus in aeternum.
SECUNDA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
A. Amen.
Hodie Virgo Immaculata, quae nullis terrenis inquinata est
affectibus, sed caelestibus educata cogitationibus, non in terram
reversa est; sed, cum esset animatum caelum, in caelestibus tab-
ernaculis collocatur. Ex qua enim omnibus vera vita manavit, quo-
modo illa mortem gustaret? Sed cedit legi latae ab eo quem genu-
it; et, ut filia veteris Adam, veterem sententiam subiit (nam et
eius filius, qui est vita ipsa, eam non recusavit); tu autem Dei
viventis Mater, ad illum ipsum digne assumitur. Tu autem,
Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.