Page 177 - Officiolo
P. 177

Omnia subjecisti sub pedibus eius:
              oves et boves universas,  insuper et pecora campi.

         Volucres caeli et pisces maris,
              qui perambulant semitas maris.

         Domine, Domine noster,
              quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

         Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,

         Sicut erat in principio et nunc et semper
              et in saecula saeculorum. Amen.



                    Maria Virgo assumpta est ad aethereum  thalamum,
                    in     rex  regum  stellato          li

         V.   Diffusa est gratia in labiis tuis
         R.   Propterea benedixit te Deus in aeternum

         Pater noster…

         Absolutio:
                     Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum
                    tuorum, et miserere nobis, qui cum Patre et Spiritu
                    Sancto, vivis et regnas in saecula saeculorum.

          R.        Amen


                                    PRIMA LECTIO

         V.   Jube, Domine, benedicere.
         R.   Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.
         A.   Amen.

               Hodie sacra et animata arca Dei viventis, quae suum in utero
         concepit  creatorem,  requiescit  in  templo  Domini,  quod  nullis  est
         extructum  manibus:  et  David  exultat  eius  parens,  et  cum  eo
         choros ducunt angeli, celebrant Arcangeli, Virtutes glorificant, Prin-
   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182