Page 181 - Officiolo
P. 181
Responsorium:
V. Beata es Virgo Maria, quae Dominum portasti, creatorem
mundi, genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.
R. Ave Maria, gratia plena; Dominus tecum.
V. Genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.
R. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto
V. Genuisti qui te fecit et in aeternum permanes virgo.
TERTIA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus salutem et
pacem.
A. Amen.
Heva, quae serpentis suggestioni assensum praebuit, partus
dolore, et mortis sententia damnatur, et inferorum collocatur
penetralibus. Hanc autem vere beatam, quae Dei verbo aures
praestitit, et Spiritus Sancti operatione repleta est, atqui ad
Archangeli spiritalem salutationem, sine voluptate et virile con-
sortio, Dei Filium concepit et sine dolore aliquo peperit, ac totam
se Dea consacravit, quonam modo mors devoraret? Quomodo
inferi susciperent? Quomodo corruptio invaderet corpus illud, in
quo vita suscepta est? Huic recta plana et facilis ad caelum para-
ta est via. Si enim, ubi ego sum illic et minister meus erit, inquit
vita et veritas Christus; quomodo non potius Mater cum ipso
erit? Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.