Page 241 - Officiolo
P. 241
Sit salus illi, decus, atque virtus,
qui super caeli solio coruscans,
totius mundi seriem gubernat
Trinus et Unus. Amen.
Antiphona
Domine, iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo:
operatus est iustitiam, requiescet in monte sancto tuo.
PSALMUS 14
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo,
aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Qui ingreditur sine macula
et operatur iustitiam,
Qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
Nec fecit proximo suo malum
et opproprium non accepit adversus proximos suos.
Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus;
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iurat proximo suo et non decipit,
qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super
innocentem non accepit:
Qui facit haec
non movebitur in aeternum.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc et semper
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona:
Domine, iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo:
operatus est iustitiam, requiescet in monte sancto tuo.
V. Os justi meditabitur sapientiam.
R. Et lingua ejus loquetur judicem.