Page 245 - Officiolo
P. 245
SECUNDA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare di- gnetur.
A. Amen.
Elapsis aliquot annis, cum sex aliis familiaribus mundo renun-
tians, sanctum Hugonem episcopum Gratianopolitanum adiit. Qui,
causa eorum adventus cognita, eosdemque intelligens esse, quos
eadem nocte, veluti septem stellas, ad suos pedes corruentes in
somnis viderat, montes suae Dioecesis asperimos, quos Carthusia-
nos appellant, illis concessit. Illuc Bruno cum sociis, ipso Hugone
comitante, secedens, cum per aliquot annos eremiticam vitam
egisset, ab Urbano Secundo, qui eiusdem Brunonis discipulus fue-
rat, Romam accessitur. Eius consilio ac doctrina pontifex, in tot illis
Ecclesiae calamitatibus, per aliquot annos usus est: donec Bruno,
recusato Rhegiensi Archiepiscopatu, discedendi facultatem obtinuit.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium:
V. Iste homo perfecit omnia, quae locutus est ei Deus; et dixit
ad eum: ingredere in requiem meam: quia te vidi iustum co-
ram me ex omnibus gentibus.
R. Iste est qui contempsit vitam mundi, et pervenit ad caelestia
regna: quia te vidi iustum coram me ex omnibus gentibus.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
R. Quia te vidi iustum coram me ex omnibus gentibus.