Page 247 - Officiolo
P. 247
TERTIA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Igitur solitudinis amore, eremum quamdam apud Squillacium
in Calabriae finibus petiit. Quo in loco, cum ipsum orantem Roge-
rius Comes Calabriae inter venandum, latrantibus ad illius spelun-
cam canibus, reperisset, sanctitate viri permotus, illum, ac socios
fovere et colere impense coepit. Nec liberalitas sine praemio fuit.
Cum enim idem Rogerius Capuana obsideret, cumque Sergius qui-
dam excubiarum magister prodere statuisset, Bruno adhuc in dieta
eremo vivens, in somniis illi omnia aperiens, ab imminenti periculo
comitem liberavit. Tandem virtutibus, ac meritis plenus, nec sancti-
tatis minus quam doctrinae fama clarus, obdormivit in Domino, se-
pultusque in monasterio sancti Stephani ab ipso Rogerio construc-
to, ubi actenus honorifice colitur.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
TE DEUM
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclamant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;