Page 37 - Officiolo
P. 37
TERTIA LECTIO (Mt. 2,7-12)
V. Jube, Domine, benedicere .
R. Spiritus Santi gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis
tempus stellae, quae apparuit eis; et mittens illos in Bethlehem
dixit: “Ite et interrogate diligenter de puero; et, cum inveneritis,
renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum”. Qui, cum audis-
sent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente,
antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et in-
trantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et pro-
cedentes adoraverunt eum; et, apertis thesauris suis, obtulerunt
ei munera, aurum, thus et myrrham. Et, responso accepto in
somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in
regionem suam.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
TE DEUM
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi cæli, et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclamant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.