Page 123 - Officiolo
P. 123
Quis est iste rex gloriae? *
Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.
Gloria Patri et Filio * et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc et semper, *
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona
V. Data est mihi omnis potestas
R. in caelo et in terra.
Pater noster…
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum tuorum,
et miserere nobis, qui cum Patre et Spiritu Sancto,
vivis et regnas in saecula saeculorum.
R. Amen
PRIMA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus.
A. Amen.
Sermo Sancti Augustini Episcopi.
Quid magnum fuit regi saeculorum regem fieri homi-
num? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum vel ex-
ercitum ferro armandum hostesque visibiliter debellandos; sed rex
Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in
regnum caelorum credentes, sperantes amantesque perducat. Dei
ergo Filius aequalis Patris, Verbum per quod facta sunt omnia,
quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio, misera-
tionis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus
est in terra rex Judaerum, in caelis est Dominus Angelorum.
Sed Judaeorum tantum rex est Christus, an et gentium? Imo et