Page 125 - Officiolo
P. 125

gentium. Cum enim dixisset in prophetia: Ego autem sum constitu-
         tus  rex ab eo super Syon montem sanctum eius, praedicans prae-
         ceptum Domini: ne propter montem Syon solis Judaeis eum regem
         quisquam diceret constitutum, continuo subjecit: Dominus dixit ad
         me: Filius meus es tu, ego hodie  genui te; postula a me et dabo
         tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos ter-
         rae. Tu autem, Domine, miserere nobis.

          Responsorium:

         R.   Factum  est  regnum  huius  mundi  Domini  nostri  et  Christi
              eius: Et regnabit  in saecula saeculorum.

         V.   Adorabunt  in cospectu  eius universae familiae gentium:
              quoniam  Domini  est  regnum.  Et  regnabit in saecula.






                                 SECUNDA  LECTIO

         V.    Jube, Domine, benedicere.
         R.    Unigenitus  Dei  Filius nos benedicere,  et adiuvare  dignetur.
         A.   Amen.

            Respondit  Jesus:  regnum  meum  non  est  de  hoc  mundo.  Si
         ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decer-
         tarent, ut non traderer Judaeis; nunc autem regnum meum non
         est hinc. Hoc est quod bonus magister scire nos voluit; sed prius
         nobis demonstranda fuerat vana hominum de regno eius opinio,
         sive gentium, sive Judeorum a quibus id Pilatus audierat: quasi
         propterea  morte  fuisset  plectendus,  quod  illicitum  affectaverit
         regnum.
            Tu autem, Domine, miserere nobis.

          R.    Deo  gratias.
   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130