Page 127 - Officiolo
P. 127
Responsorium:
R. Decem cornua quae vidisti, decem reges sunt. Hi cum Ag-
no pugnabunt, et Agnus vincet illos, quoniam Dominus
dominorum est, et rex regum.
V. Regnavit Dominus Deus noster omnipotens: gaudeamus et
exultemus, et demus gloriam ei. Quoniam Dominus domi-
norum est, et rex regum.
R. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
V. Quoniam Dominus dominorum est, et rex regum.
TERTIA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Quoniam solent regnaturis invidere regnantes et videli-
cet cavendum erat ne eius regnum sive Romanis sive Judaeis
esset adversum. Poterat autem Dominus quod ait: - regnum
meum non est de hoc mundo - ad primam interrogationem
praesidis respondere, ubi ei dixit: - tu es rex Judaeorum? - sed
eum vicissim interrogans utrum hoc a semetipso diceret an au-
disset ab aliis, illo respondente ostendere voluit hoc sibi apud
illum fuisse a Judaeis velut crimen obiectum: patefaciens nobis
cogitationes hominum, quas ipse noverat, quoniam vanae sunt;
eisque post responsionem Pilati, iam Judaeis et Gentibus oppor-
tunius aptiusque respondens: - regnum meum non est de hoc
mundo -.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias