Page 203 - Officiolo
P. 203
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
HYMNUS
Caelitum Joseph decus, atque nostrae
certa spes vitae, columenque mundi,
quas tibi laeti canimus, benignus
suscipe laudes.
Te sator rerum statuit pudicae
Virginis sponsum voluitque Verbi
te Patrem dici, dedit et ministrum
esse salutis.
Tu redemptorem stabulo jacentem,
quem chorus Vatum cecinit futurum,
aspicis gaudens, humilisque natum
numen adoras.
Rex Deus regum, Dominator orbis
cuius ad nutum tremuit inferorum
turba, cui pronus famulatur aether
se tibi subdit.
Laus sit excelsae Triadi perennis.
Quae tibi praebens superos honores,
det tuis nobis meritis beatae
gaudia vitae. Amen.