Page 199 - Officiolo
P. 199
Responsorium:
V. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum;
si exurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
Alleluja!
R. In te cantatio mea semper, quoniam tu adiutor fortis.
V. Si exurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
R. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto
V. Si exurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.
TERTIA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Profecto dubitandum non est, quod Christus familiaritatem,
reverentiam, atque, sublimissimam dignitatem, quam sibi exhi-
buit, dum ageret in humanis, tamquam Filius. Patri suo in caelis
utique non negavit, quin potium complevit et consummavit. Unde
non immerito in verbo proposito a Domino subinfertur: — intra in
gaudium Domini tui — . Unde, licet gaudium aeternae beatitudinis
in cor hominis intret, maluit tamen Dominus ei dicere: intra in
gaudium; ut mystice innuatur, quod gaudium illum non solum in
eo sit intra, sed undique illum circumdans et absorbens, et ipsum
velut abyssus infinita submergens. Memento igitur nostri, beate
Joseph, et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium
intercede: sed et beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis
propitiam redde, quae Mater est eius qui cum Patre et Spirituo
Sancto vivit et regnat per infinita saecula saeculorum.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.