Page 197 - Officiolo
P. 197
A. Deo gratias.
Protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus .
Alleluia!
SECUNDA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adjuvare dignetur.
R. Amen.
Si compares eum ad totam Ecclesiam Christi, nonne iste est
homo electus et specialis, per quem, et sub quo Christus est ordi-
nate et honeste introductus in mundum?
Si ergo Virgini Matri tota Ecclesia sancta debitrix est, quia per eum
Christum suscipere digna facta est: sic profecto post eam huic de-
bet gratiam et reverentiam singularem. Ipse enim est clavis Veteris
Testamenti, in qua patriarchalis et prophetalis dignitas promissum
consequitur fructum. Porro hic est solus qui corporaliter possedit
quod eis divina dignatio repromisit. Merito igitur figuratur per illum
patriarcham Joseph, qui populis frumenta servavit. Sed et hic illum
praecellit, quia non solum Aegyptiis panem corporalis vitae, sed
omnibus electis panem de coelo, qui caelestem vitam tribuit, cum
multa solertia enutrivit. Tu autem Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.