Page 267 - Officiolo
P. 267
PRIMA LECTIO (Job. 7,16-2 1)
Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo,
quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? Visitas
eum diluculo et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec
dimittis me ut glutiam salivam meam? Peccavi: quid faciam tibi, o
custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum
mihimet ipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum? Et quare non
aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulverem dormiam; et, si
mane me quaesieris, non subsistam.
Responsorium:
V. Credo, quod Redemptor meus vivit et in novissimo die de ter-
ra surrecturus sum: et in carne mea videbo Deum, Salvatorem
meum.
R. Quem visurus sum ego ipse et non alius et oculi mei conspec-
turi sunt.
V. Et in carne mea videbo Deum, Salvatorem meum.
SECUNDA LECTIO (Job. 10,1-7)
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me
eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo:
noli me condemnare: indica mihi cur me ita iudices. Nunquid bo-
num tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum
tuarum, et consilium impiorum adiuves? Nunquid oculi carnei tibi
sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis? Nunquid sicut dies homi-
nis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras ini-
quitatem meam, et peccatum meum scruteris; et scias quia nihil
impium fecerim, cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere?
Responsorium:
V. Quia Lazarum resuscitasti a monumento foetidum: tu eis, Do-
mine, dona requiem, et locum indulgantiae.
R. Qui venturus es iudicare vivos et mortuos et saeculum per
ignem.
R. Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiae.