Page 269 - Officiolo
P. 269
TERTIA LECTIO (Job. 10,8-12)
Manus tuae fecerunt me, et splasmaverunt me totum in cir-
cuitu, et sic repente precipitas me? Memento, quaeso, quod sicut
lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mul-
sisti me, et sicut caseum me coagulasti? Pelle et carnibus vestisti
me, ossibus et nervis compegisti me, vitam et misericordiam tribui-
sti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Responsorium:
V. Domine, quando veneris iudicare terram, ubi abscondam a
vultu irae tuae? Quia peccavi nimis in vita mea.
R. Commissa mea pavesco, et ante te erubesco: dum veneris
iudicare, noli me condemnare.
V. Quia peccavi nimis in vita mea.
R. Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat
eis.
V. Quia peccavi nimis in vita mea.
PSALMUS 50
Miserere mei, Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
Et secundum multitudinem miserationum tuarum:
dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me;
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi et malum coram te feci,
ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea.