Page 273 - Officiolo
P. 273

PSALMUS 129

         De profundis clamavi ad te, Domine:
              Domine, exaudi vocem meam;

         Fiant aures tuae intendentes
              in vocem deprecationis meae.

         Si iniquitates observaveris, Domine,
              Domine, quis sustinebit?

         Quia apud te propitiatio est,
              et propter legem tuam sustinui te, Domine;

         Sustinuit anima mea in verbo eius;
              speravit animam meam in Domino.

         A custodia matutina usque ad noctem
              speret Israel in Domino;

         Quia apud Dominum misericordia,
              et copiosa apud eum redemptio,

         Et ipse redimet Israel
              ex omnibus iniquitatibus eius.

         Requiem aeternam dona eis, Domine,
              et lux perpetua luceat eis.
   268   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278