Page 55 - Officiolo
P. 55

TERTIA  LECTIO  (Mc.  16,7-12)

         V.     Jube, Domine, benedicere.

         R.     Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
         A.   Amen.

              «Sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia precedet vos in
         Galileam; ibi eum videbitis, sicut dixit vobis ». At illae exeuntes
         fugerunt de monumento, (invaserat enim eas tremor et pavor) et
         nemini quidquam dixerunt: timebant enim. Surgens autem mane,
         primo sabati, apparuit primo Mariae Magdalene. Illa vadens nun-
         tiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Et illi au-
         dientes  quia  viveret  et  visus  esset  ab  ea  non  crediderunt.  Post
         haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effi-
         gie euntibus in villam; et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis
         crediderunt.
         Tu autem, Domine, miserere nobis.

         A.   Deo gratias.


                                     TE DEUM

         Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
              Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.

         Tibi omnes ángeli, *  tibi cæli, et univérsæ potestátes:
              tibi chérubim et séraphim *  incessábili voce proclamant:

         Sanctus, * Sanctus, * Sanctus *  Dóminus Deus Sábaoth.
              Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.

         Te gloriósus * Apostolórum chorus,
              te prophetárum * laudábilis númerus,

         te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
              Te per orbem terrárum *  sancta confitétur Ecclésia,

         Patrem * imménsæ maiestátis;
   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60