Page 225 - Officiolo
P. 225
Antiphona:
Hodie, Christi miles fortissimus Blasius, expleto suae
mortalitatis agone, ad immortalem patriam, angelorum
inter plausus, perpetuo triumphaturus ascendit.
PSALMUS 115
Credidi, propter quod locutus sum;
ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excesso meo:
« omnis homo mendax ».
Quid retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo eius;
pretiosa in cospectu Domini mors sanctorum eius.
O Domine, quia ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in cospectu omnis populi eius
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona:
Hodie, Christi miles fortissimus Blasius, expleto suae
mortalis agone, ad immortalem patriam, angelorum in-
ter plausus, perpetuo triuphaturus ascendit.
V. Posuisti, Domine, super caput eius
R. Coronam de lapide pretiosa.
Pater noster