Page 229 - Officiolo
P. 229
in vincula conjectus est. Sed vinctus ipse, multos, quos eius sancti-
moniae fama acciverat, a diversorum morborum vinculis liberavit.
In his puer fuit, qui desperata a medicis salute, transversa spina
faucibus inhaerente, animam agebat. Illustris sane tum corporum,
tum animarum medycus, non humana, sed divina arte, non paratis
a natura remediis, sed Christi grada comparatis, aegros pristinae
saluti restituir: omni fere miraculorum genere conspicuus; nam
Christi super aquas ambulantis, et Eliae Sareptanae viduae anno-
nam multiplicantis miracula renovavit.
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium:
V. Servus Christi Blasius, accepta mortis sententia, cum venisset
ad locum martyrii, precatus est Dominum: Deus virtutum, qui
liberasti me a simulacris, quicumque ad hanc tuam aram ac-
cesserit, imple unuscuiusque cordis petitionem.
R. Tu bone et clemens, ac semper glorificandus, Deus virtutum,
qui liberasti me a simulacris.
V. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto
R. Quicumque ad hanc tuam aram accesserit, imple unuscuiu-
sque cordis petitionem.
TERTIA LECTIO
V . Jube, Domine, benedicere.
R. Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra.
A. Amen.
Atrocissimis tormentis crudelissimi praesidis iussu cruciatus
fuit. Duris verberibus caesus, tortus in eculeo, pectinibus ferreis
dilaniatus, candenti lorica indutus, aliisque exquisitissimis suppliciis
affectus est. Sed eius fides probari quidem potuit, non tamen vinci.
Dilacerato corpore, infractus animus restitit. Tandem victo tyranno,
capite plexus, illustre fidei testimonium Ecclesiae reliquit tertio no-
nas Februarii, anno Christi trecentesimo decimo sexto.
Tu autem, domine, miserere nobis.