Page 227 - Officiolo
P. 227
Absolutio:
Exaudi, Domine Jesu Christe, preces servorum
tuorum, et mserere nobis, qui cum Patre et Spiritu
Sancto, vivis et regnas in saecula saeculorum.
PRIMA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Benedictione perpetua benedicat nos Pater aeternus.
A. Amen.
Blasius Cappadox, nobile genere ortus, Sebaste in Cappado-
cia ex medico episcopus creatus est, ut corporum curationis anima-
rum cura succederet. Huic muneri cum sedulam ac piam operam
navaret, dira tempestas adversus Christianos a Licinio tyranno ex-
citata fuit. Blasius divino instinctu, Christi consilio et exemplo, in
montem Argaeum se recepit, ac sese in speluncam abdidit, in qua
rerum divinarum contemplationi vacans, ab ipsis feris, nativae feri-
tatis oblitis, quotidianum victum accepit, et multis obsequiis cultus
est. Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
Responsorium:
V. Blasius, qui ex medico factus episcopus, sicut in medendis
corporibus, ita in animabus curandis valde mirabilis fuit, sub-
veniat in necessitatibus nostris, et intercedat prò nobis ad
Dominum, ut a cunctis mentis et corporis periculis liberemur.
R. Aspiciat ad defensionem nostram, eruat nos in mirabilibus
suis, et intercedat prò nobis ad Dominum, ut a cunctis mentis
et corporis periculis liberemur.
SECUNDA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Unigenitus Dei Filius nos benedicere et adiuvare dignetur.
A. Amen.
Ibi tamdiu latuit, dum ab Agricolai praesidis militibus casu
deprehensus, inde abstractus, et ad praesidem ductus, illius iussu