Page 211 - Officiolo
P. 211
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
Longe fecisti notos meos a me;
posuerunt me abominationem sibi;
Traditus sum et non egrediebar,
oculi mei languerunt prae inopia:
Gloria Patri et Filio
et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc et semper,
et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona:
Noctem, qua Christus capitur, absque somno duxisti;
et soporatis ceteris, flens vigil permansisti.
V. Ceteri cum inter fletus obdormirent
R. Tu sola moestas celebrasti vigilias.
Pater noster…
Absolutio
Noli me derelimquere, Jesu Fili bone,
fac, ut tecum moriar tali passione
R. Amen
PRIMA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R. Pro nobis ora crucifixum, Virgo decora.
A. Amen.
Prolem in cruce pendentem maesta Mater aspiciens: lacrima-
tur incessanter, pectus sacrum percutiens: plures movit ad moero-
rem suo ploratu querulo, natum videns cruentatum, crucis tensum
patibulo. Animam maestae parentis tunc pertransivit acrius iuxta
verbum Simeonis, heu! Passionis gladius. Sic dum plorat mortem
prolis quam blasphemavit populus solus erat consolator, eius cu-
stos, et discipulus. Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.