Page 213 - Officiolo
P. 213

Responsorium:

         V .   Consolari Mater non potuit, sic tractatum videns quem genuit.
         R.   Stabat Mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa, dum pendebat
              Filius.
         V.   Mortem Dei videns, quem aluit, nulla mater sic unquam do-
              luit.
         R.   Stabat Mater dolorosa iuxta crucem lacrimosa, dum pendebat
              Filium.







                                 SECUNDA LECTIO

         V.    Jube, Domine, benedicere.
         R.    Mors prolis Dei Patris, vita nobis sit precibus piae Matris.
         A.   Amen.

              Dum  de  cruce  depositus  ad  tumulum  portatur,  inter  dolores
         anxios portantes sic affatur: sustinete paulum quod dolorem meum
         plangam, et meum dilectissimum deosculer; mihi meum dilectissi-
         mum subtrahere nolite. Si sepeliri debeat, me secum sepelite. Ac-
         cessit sic exanimis se super corpus iecit, et sacrum vultum lacrimis
         rigando madefecit. Tu autem, Domine, miserere nobis.
         A.   Deo gratias.
         Responsorium:
         V.    Squalet eius facies nuper tam polita.
         R.    Poena tam exasperans nunquam est audita: longe sibi carior
              erat  mors, quam vita.
         V.   Squalet eius facies nuper tam polita.
   208   209   210   211   212   213   214   215   216   217   218