Page 215 - Officiolo
P. 215
TERTIA LECTIO
V. Jube, Domine, benedicere.
R Sit nobis pacifica apud tremendum Virgo pudica.
A. Amen.
Filii praesentia Mater destituta, Gabrielem angelum sic est allocuta:
« Ave piena gratia mihi prolisti, nunc amaritudine sum repleta tristi
». Subsequenter inquiens: « Dominus est tecum: heu! Iacet in tu-
mulo. Nec est ultra mecum omnis benedictio, quam tu spopondisti:
mihi fit contraria propter mortem Christi ».
Tu autem, Domine, miserere nobis.
A. Deo gratias.
TE DEUM
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, * tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclamant:
Sanctus, * Sanctus, * Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuae.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
te prophetárum * laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Filius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti
Virginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.