Page 217 - Officiolo
P. 217

Iudex créderis * esse ventúrus.
              Te ergo, quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso
              sánguine redemísti.

         ætérna fac cum sanctis tuis * in glória numerári.
              Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
              et bénedic hereditáti tuæ.

         Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
              Per síngulos dies * benedícimus te;

         et laudámus nomen tuum in sæculum, * et in sæculum sæculi.
                    Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
         Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
              Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
              quemádmodum sperávimus in te.

         In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.


                                      HYMNUS

                          O gloriosa Domina,
                          quae tua cruciamina,
                          cum Baraba dimittitur,
                          et poenas Christus patitur?

                          Pastorem, heu! Percutiunt,
                          oves dispersae fugiunt,
                          te sola cum discipulo
                          manente sub patibulo.

                          Nec mirum, si sis anxia,
                          visa crudeli furia:
                          te sciens puram Virginem
                          genuisti Deum, et hominem.

                          Sit honor, laus, devotio
                          Jesu Mariae Filio,
                          tenso crucis patibulo,
                          pro redimendo populo. Amen.
   212   213   214   215   216   217   218   219   220   221   222